Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ergo quia ab omni concretione generationis humanae mundus est natus qui de spiritu est natus et uirgine, ideo eum pater suscepit, quia ortum eius nulla corporeae generationis concretio usitata fuscauit. suscepit eum resurgentem, quia nulla eum offensio prolapsionis aspersit. inmaculatus ad patrem rediit a quo inmaculatus exiuit, quando descendit in terras. undediciteipater: filius meus es tu, ego hodie genui t e, hoc est: generationis meae in te priuilegium recognosco, quem nulla macula potuit inquinare peccati.