Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
alii habent: uentilabit eum, alii: comminuet. qui enim uentilat frugem, mundat a paleis, qui comminuit aliquid, in puluerem redigit, ut mollitia pulueris uel poculo salubri uel reliquo medicinae proficiat. unde colligimus cauendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo ex eius deerret corpore, hoc est excutiatur ab ecclesia;
ipsa est enim mortis ruina perpetuae. lllum autem, qui uenit [*](3 cf. Hebr. 11,5 . 17 . 20 . 21 . 24 4 cf. Rom.3,9 5Rom.5,14 6 cf. I Petr. 2,22 8 *I Cor. 15, 55 16 *Gen. 49,17 18 *Marc. 8. 33 20 *Luc. 20,18 ) [*]( 2 nullius fl 4 habraam A abraam B ysaac CDF moisesA 6 moisen A 11 quid Bml 12 christum AC uidimus a 13 exurgat fJ 17 cur retrorsum om. a nisi ut in ras. C ut] ante (n s. I.) B retro om. Bfia regeret retro v 21 autem ceciderit Cm2v 22 autem] ait fJ mundauit Bml mundabitur fJ emundabit av eum om. {l uentilauit B 23 comminuit BCml 25 salubre B medicinae] adu. sine BC (del.), post sine spat. uac. relicl., add. usui sine ulla perturbatione (sic!) fJav 27 deerat BCml decidat fiav )
Accipe et aliud, cur retrorsum cecidit. post ipsum omnes, nemo ante ipsum. cecidit ergo non sibi, sed omnibus, ut duritiam cordis nostri super nos cadendo molliret. cecidit super Adam, quem quaerebat, ut inueniret. retro eum quaesiuit, ut supra umeros suos bonus pastor inponeiet secumque paradiso in illius redemptione latronis inueheret.