Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
egrediebatur foras, qui uitae interna mysteria relinquebat, egrediebatur, qui scripturae interiora non nouerat. si enim scisset, intellexisset dicentem: numquid qui dormit non adiciet u t resurgat? intellexisset etiam illud: tu uero, homo unanimis, dux meus et notus merus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo domini ambulauimus cum consensu. non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octauum, non alios, non alia testimonia scripturarum. de quo bene euangelista dicit Iohannes et ceterisinfidelibus: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent.