Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

insultabant ergo Iudaei quasi mortuo, sed dominus uiuentem se apostolis reuelabat. cum ergo dicerent Iudaei: ecce mundus totus post eum abiit, cum dicerent, quia mirabilibus opeiibus suis seducit populum, quid aliud dicebant nisi: quando morietur et peribit nomen eius? et ideo in eius passione clamabant: tolle tolle a terra talem hunc, crucifigatur crucifigatur. factum est quod petebant, sublatus a terra est, surrexit, ad caelum ascendit et regnum suum de nobis paradisi sedibus reformauit. 23