Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

amentes, qui uitae auctorem mori posse credebant! sed uota eorum ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis condicionem suum nomen augeret. et ideo psallebat ei dicens: memor ero nominis tui in generatione et generatione, repetebat: unguentum exinanitum est nomen tuum.

monentur illi \'qui te mori posse praepumunt, non moriar ego quae te noui uitae arbitrum, salutis auctorem. nouimus enim, quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati, quando eis Magdalena resurrexisse dominum nuntiauit et quando eis clausa ianua dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas uulnera eius uidit et credidit.