Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
simul nos docet, cum in aliquo sumus aduersus inimicos dei certamine constituti, ut dei imploremus auxilium, ipsi peccata nostra fateamur et tunc maxime, cum urgemur et terimur, cum dolore et amaritudine nos prosternamus, ne tacuisse uideamur, quo medicina citius nostris uulneribus deferatur, ut sanati aduersario resistamus. quomodo enim potest congredi uulneratus? unde discimus, quia peccatorum nostrorum aculeis uulneramur. uulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit.
Hinc quoque magis ac magis aperire saluator sacramentum suae incipit passionis, quod cum euangelio concordare non dubium [*]( 3 cf. Ioh. 19, 34 10 *Ps. 40, 5 19 cf. II Cor. 5, 21 ) [*](2 possit BC humilitatis B{i 3 proprius Bml 4 telo militis] telum illius P 5 sed uulneratus] sinuato B{l latere] add. at 8. 1. B 7 eripuit] pertulit A morte in iila om. Ev 8 existimaretur a 11 quoniam] quia (iv 12 et om. (ia regis Dauid av 14 et ipse si] et ipse etsi a ipse etsi v 19 nos om. AC 22 urguemur Am2 nos s. 1. A, om. Bfia 23 prostemimus ut uii. Cml prostemimur Bfta )
amentes, qui uitae auctorem mori posse credebant! sed uota eorum ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis condicionem suum nomen augeret. et ideo psallebat ei dicens: memor ero nominis tui in generatione et generatione, repetebat: unguentum exinanitum est nomen tuum.
monentur illi \'qui te mori posse praepumunt, non moriar ego quae te noui uitae arbitrum, salutis auctorem. nouimus enim, quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati, quando eis Magdalena resurrexisse dominum nuntiauit et quando eis clausa ianua dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas uulnera eius uidit et credidit.