Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Sequitur: dominus opem ferat illi supra lectum doloris eius, uniu er s um stratum eius uersaeti in infirmitate eius. quis est lectus doloris nisi caro infirmitatis ? et bene lectus doloris, quia corpus est mortis, de quo se liberari apostolus deprecatur, ut tamquam de tumulo quodam possit assurgere, in quo aegra iacet anima et quasi quodam decumbit in lectulo. Symmachus lectum miseriae dixit, Aquilas grabatum miseriae, expressius Septuaginta uiri lectum doloris putauerunt esse dicendum.
his ergo uer- 30 siculis utendum est apud eos, qui diutius infirmitate corporis [*](1 Ps. 40, 3 5 *Ps. 40, 3 11 . 13 *Ps. 40, 3 12 I Petr. 5, 8 17 *Gen. 46, 27 21 *Ps. 40, 4 24 cf. Rom. 7, 24 27 Symmachus et Aquilas Ps. 40, 4 ) [*]( 5 terram B 8 cum terra] add. eum Eav oblinat Bfia 9 manus domini fJ 11 tradet B 13 quaerens om. BF 18 egiptum A 21 super P 25 deprecatur apostolus fiav 27 symmacus CDF 28 aquila codd. (at.) grauatum Bml :9 hiis E 30 est om. Bfi )