Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
corporeo, sed in animae quodam uentre formatur. hoc uentre apostolus genuit, sicut scriptum est: ego uos per euangelium genui. ideo alii habent: in medio cordis, alii: in medio uentris, ut interioris hominis uentrem intellegas, qui in medio esse cordis accipitur, in quo naturalis legis praescripta seruamus, quae non solum custoditur , sed etiam fit in cordibus nostris. unde et scriptum est, quia non solum auditores legis iusti sunt apud deum, sed etiam factores legis iustificabuntur.
sunt enim qui naturaliter ea quae legis sunt faciunt, sicut gentes qui legem non audiunt et sibi lex sunt, qui incognita sibi legis [*]( 4 *Ps. 39, 8-11 12 . 20 *Ps. 39, 9 13 *Esai. 26, 18 15 *Ga.l. 4,19 18 *I Cor. 4, 15 19 Ps. 39,9 23 *Rom. 2,13 26 cf. Rom. 2,14—15 ) [*]( 2 ante F 4 tractatus BCmlfiav; cf. cap. 10 5 et om. B alt. tuam s. 1. Dm2 7 ece C 9 tuam] meam B uersiculo itaque (3. 10 solum] add. ut Cfiav 13 sensum BCml sensus Cm2 esayas B ysayas C ysaias fJ 15 utero] uero B uentre /3 16 firmetur AmlBml 17 ergo] enim fJ pr. in om. fJ, add. uentre fiav 19 alii] add. bene fiav 22 perscripta B 23 et om. av 24 legis om. DF 27 pr. qui] quae flatl lex sunt] quia ex uno sunt « alt qvi om. AC incognita cod. Oxon. 214 cognitae C cognita eel. au ) [*]( 15* )
Israel autem mp non cognouit. hc ergo credentium uenter est in quo spiritus sanctus operatur et eum semine spiritali implere consueuit, sicut testificatur in euangelio dominus Iesus, qui ait: qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. ex illo flumine ista sunt flumina, de quo legimus: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. de quibus ergo fluunt huiusmodi flumina spiritalia, de his bene dicitur: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uocem suam a uoce aquarum spiritalium, quae supra caelos deum laudant.
Qui eleuauerit uocem suam, hic potest dicere: bene nuntiaui iustitiam tuam in ecclesia magna. quid est quod addidit \'magna\', nisi quia fuit ante non magna? quae est magna nisi de totius orbis terrarum partibus congregata,
quando ab oriente -et occidente, septentrione et meridie -populi gentium sunt uocati? ubi tamen legimus alibi magnam ecclesiam: confitebor tibi. domine, in ecclesia magna, in populo graui laudabo te, ibi ergo ecclesia magna ubi populus grauis, hoc est non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere et surrexit ludere. grauis populus est qui fidem deo suo seruat et qui non aliqua leuitate [*]( 6 *Esai. 1, 3 10 Ioh. 7, 38 15 Ps. 45,5 15 *Ps. 92, 3-4 17 cf. Ps. 148, 4 18 *Ps. 39,10 22 cf. Luc. 13, 29 24 *Ps. 34,18 26 *Ex. 32,6 ) [*]( 1 conferunt JIC conserunt Bml qualis Bml 4 cristum B 5 recepit] receperat a 7 asina F israhel F 9 operatus est aav 11 dixit F 15 hiis B 16 post suam ald. eleuabunt flumina fluctus suos v 18 eleuarunt Bml eleua*t (n eras.) D eleuauit E eleuat F 21 congregata partibus Fml 22 post quando t. J. add. uenient Bm2 et ab occidente A, deinde meridie s. l. add. et septentrione B septemtrioue F et a meridie BCll, om. A 23 ubi] alibi v tamen] add. lege C, del. m2 alibi om. v 28 mutatur Fml )