Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique in paradiso, ubi semper matutinus dies, uesper est factus, quoniam omnia tenebrosa peccata sunt. ideo habes, quia audierunt uocem domini dei deambulantis ad uesperam in paradiso. simul cognosce mysterium. mane errasti, ad uesperam liberaris. quomodo enimuespera, ubi Christus est?

nam licet sedes eius supra caelum caelorum, tamen in sanctis suis Christus est. quomodo ergo uesper ubi deus est, cum deus lux sit ? denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit, unde etiam lumine dei refulgente caecatus persecutor. cur ergo caecatus, nisi quia non agnouerat Christum? nam si cognouisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum. denique et ubi agnouit recepit. iudicio est quod non nouerat Christum, quia audita uoce: Saule Saule, quid me persequeris? respondit: quis es, domine? non quaesisset quis esset, si cognouisset.