Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
gratias igitur domino Iesu unigenito dei filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e caelo, ut nos de lacu ac limo istius mundi et caenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis huius eriperet atque in carne sua statueret animi nostri interiora uestigia, ut confirmati in dei uerbo et per crucem dominici corporis absoluti ambulemus iam non in obprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.
confirmatus igitur et radicatus in Christo supra petram sibi memorat pedum suorum statuta uestigia. unde dicit apostolus: bibebantautemdeconsequentipetra, petra autem erat Christus. petra eo, quod sitientes sequatur, confirmet labentes, ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.
Expectanti ergo mihi, domine Iesu, aliquando uenisti, direxisti gressus meos in euangelio, inmisisti in os meum canticum nouum quod est r.ouum testamentum. gaudentes iam canimus hymnum deo nostro, quia nouarum uirtutum praecepta cognouimus, ut nostra omnia relinquamus Christum sequentes et nostros diligamus inimicos. nouos etiam hausimus mores, ut pro persequentibus nos precem domino deferamus; maledicentes ecce benedicimus, nescimus opera nostra iactare aut celare peccata, angelorum etiam more nuptias ref-utamus.
Quid multa? de illo aerumnoso peccatore beatus homo [*](1 cf. II Cor. 4, 6 cf. Ps. 39, 2-3 5 cf. Col. 1,12sqq. 8 cf. Rom. 1, 24 llcf. Col. 2,7 12 cf. Ps. 39,3 13*ICor.lO,4 17 cf. Ps. 39,3-4 20 cf. Matth. 19, 27 22 cf. Matth. 5, 44 23 cf. I Cor. 4,12 24 cf. Eph. 2,9. Matth. 22, 30 ) [*]( 1 uoces deprecationum (ia deprecationes v 2 fecis codd. 3 dimersi AC 4 se a eruere] cauere BC 5 multiplici BfJ 7 cenolenta A cenulenta cet. coenulenta av 10 dominici] domini ABav corporis] add. passionibus Am2av, cf. pag. 217,14 . 223, 9 13 pedis B 19 ymnum BC 22 ansimus A auximus BC 23 nesciamus BDF 24 iactare]laedere« laudare coni.v, cj. Explan. ps. 43, cap. 48 extr. celare] desperare cc, c/. exempli gratia Explan. ps.43, cap. 22 med. et 67 exir. 26 quia « multum Bm2C )
Sunt ergo et uerae insaniae et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant repleti dei spiritu, ut quibusdam insanire uiderentur, cum propriae salutis immemores nudi plerumque et excalciati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, uociferantes non quae ipsi uellent, sed quae a domino iuberentur. ex his igitur intellegitur affluxisse remedium salutis, quoniam qui expectabatur adest.
Expectauit eum Adam de paradiso eiectus, ut longo liberaretur exilio. expectauit eum in Noe iusto, qui ad semen futurorum est reseruatus, ut ex eo iustitiae semina in hominibus pullularent. ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluuio superstes esse