Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quia pro nobis dolet, donec eiciat in ueritate iudicium. non enim alteram carnem, sed hanc suscepit, ut apostolus docet dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem. etsi de uirgine natus et sancto est spiritu, tamen hominis est filius, quia homo uirgo. et ideo quod natum est ex carne caro est et qui natus est de homine homo dicitur, mediator dei et hominum homo Christus Iesus.