Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
deberes, et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de caelo? sic enim scriptum est:.filius hominis qui estin caelo, ipse est qui descendit e caelo. filium hominis tradis qui te ex peccatore apostolum fecit, filium hominis tradis qui uenit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? ego osculum non nego; ipse uideris qui uiolaueris osculi sanctitatem. aut non legisti, quod utilia sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici? nec inmerito grauiore
telo tantae dignationis percussus est ludas quam si eum fulmine perculisset. denique patientiam domini ferre non potuit qui [*]( lPs. 91,7 6 *Ioh. 6, 68 10 Matth. 26, 45 12 Luc. 22, 48 18 Ioh. 3,13 *Eph. 4,10 24 *Prou. 27, 6 ) [*]( 1 intellegit BC 2 cognoscet scripsi cognoscit codd. av, add. ea puu uitellegit Afiav 3 non stultus] iustus « 7 non] nos Bb 8 relinquimus BC, cf. Expos. ps. 118, tractat. 9, cap. 22 9 loquuntur Bml locutus sit {J locutus esset av 15 signatur] firmatur a 16 commertia {J 20 e] de B{J 21 tradis om. F 23 uiolauerit ABml aut] an av 24 utiliora av sunt om. fJ 27 qui — 223,1 prodidit] quo maiorem prodiit (prodit B) AmlBCml quo in maiorem reatum (errorem suum, s. scr. uel reatum C) prodiit Am2Cm2 et in mg. a )
ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absoluitur, quia ille Christum in suppliciis agnouit suis, quem isti in beneficiis non agnouerunt, et peccatum suum confessus est Christo qui sciret ignoscere, quia in crucesuaregnumdomimmenteeonspexit, quod in conuiuio Christi ludas uidere non potuit.