Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sapiens et intelleget ea? denique alibi: uir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec. et tu ergo, cum legis euangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis; inluminet te sapientiae fulgor aeternae. uerba quidem sunt, sed et ipsa mundant et ipsa inluminant et ipsa confirmant et ipsa uiuificant. unde ait Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus te.