Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quomodo praesciuit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? aut quomodo in superioribus per os ipsius Dauid ait: deus deus meus, quare me dereliquisti? quomodo derelinquitur a patre filius qui ait: e t non sum solus, quia pater mecum est, et alibi: traditus sum et non egrediebar, et alibi: exsurrexi et adhuc tecum s u m, nisi ut aduertas, quod hominum sensum exprimit, qui putant se a domino suo, quando sunt in periculis, derelictos?