Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Scriptum est etiam non solum in capite, sed in omni legis complexione uenturum hominem ad conseruandum hominum genus, qui omnia uellet quae deus uellet. unde intellegis quoniam diuinitatis eiusdem est qui eiusdem est uoluntatis. unde etiam ad sacrificium passionis uoluntarius accessit meritoque praedixit: uoluntariesacrificabotibi.
Sed forte dicas: \'quomodo in euangelio dixit: pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc; sed non sicut ego uolo sed sicut tuuis?\' et uidetur esse distantia uoluntatis. uerum intellegimus aliud esse quod secundum unitatem diuinitatis exprimitur, ubi dicit: ego et pater unum sumus, aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem imbuit cautum esse debere nec prae-