Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
non omne, quod otiosum, et criminosum , sed omne, quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur. cum mouetur animus et exagitatur stimulantibus aduersariis, obstrepentibus inludentibus criminantibus, excidit uerbum commotionis; ideo silentium et tutum est et decorum, quod seruat cum grauitate cautelam.
quid enim labia nostra nisi quaedam nostra uincula sunt? denique uinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. ideo sapiens in tempore tacet et secum ipse considerat, quo tempore loqui debeat. [*]( G Ps. 115, 1 (10) 8 quasi — 9 inc.epuit] cf. Expos. ps. 118 praef. init. 9 *Rom. 10, 10 13 Ps. 38, 2 18 cf. Matth. 12, 36 21 cf. Matth. 3, 10 26 cf. Prou. 5, 22 ) [*]( 1 dei maior ft 3 ignorantiam a 9 inteipres electus [t 10 ore] add. autem Cav 11 exsecutionis Ev, add. est AB (tesle b) C 13 inquid BC 14 si] set Fml 15 gratia dei F 18 rationem — 19 uerbo om. « 20 et] est b 22 excidetur Cfiav igne AB mittetur fJav CUL*. mouetur] commouetur BCfi et om. BC{lv 27 suorum] nostrorum tl )
posuit ori suo custodiam, saepsit aures suas spinis, uectem adhibuit foribus oris sui, seruat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat, ne quisquam prius fur in cor eius aut perturbator inrumpat et ad eos captiuum trahat, quibus flagitia sua uendat.