Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quae, postquam egit, abluta nihil se cgisse dicit iniquum]. tria ergo inpossibilia sibi esse dixit ad intellegendum, quartum, quod ille habens inter homines sapientiae signaculum non agnosceret, uiarum uidelicet uiri in iuuentute processum. quarum igitur uel inexplicabilis uel difficilis agnitio, potest facilis earum esse custodia ? unde non inmerito ipse Dauid delictorum iuuentutis suae non defensionem obtulit, sed obliuionem rogauit: delicta, inquit, iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. non inmerito igitur [*]( 2 cf. Gen. 4, 9 4 cf. Ex. 15; 24 6 cf. Ex. 32, 1 9 Ps. 38, 2 13 *Prou. 24 (30), 53-55 (18-20) 25 *Ps. 24, 7 ) [*](1 oblitterauit Ev 2 negatiLW 4 tacitus (in mg. tactu) B tactu (ras. s. u, in mg. m2 uel tacitus) C moises A 5 quod B contraxisset B 6 in uiis DF 8 dixi BCfJv, add. inquit Bm2Cv 9 sunt BC alt. quae] add. et (ia 10 praecauendae] add. sunt Bm2C 11 admonet bis av 17 alt. et ACm2a talis uia v, om. BCmip mulieris adulterae om. ECmlft 18 oblita DEm2F egisse se fJav uerba et mulieris — iniquum, utpote per mterpolationem adsuta, deleui; cf. Expos. ps. 118, tractat. 2, cap. 16 20 et.quartum fJav quod] add. non BCml 21 non del. B 22 igitur] add. est a pr. uel om. Cml difficilis] add. est Em2C 25 inquid BC )

187
Salomon dixit se non agnoscere quod pater eius, in quo maior dei gratia fuit, se ignorasse testatus est.

et fortasse delicta iuuentutis ad feruorem retulit carnis, ignorantiae autem ad uerborum prolapsionem, quae non ex sententia nostra, sed impetu quodam et cursu loquendi plerumque funduntur, quod periculosum esse propheta cognoscens ait: credidi, propter quod locutus sum. supra fundamentum ergo uirtutis uox tuta est, sine fundamento lubrica. ideo quasi quodam tubae sono scripturae diuinae electus interpres increpuit: corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem. fides credentium principalis est, confessio executionis.