Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique addidit: audemus ergo et confidimus magis peregrinari de corpore et adesse ad dominum. \'audemus\' praesumptionis in deo fidei, non temeritatis est uerbum, et \'confidimus\' id est: uolentes adquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem uelut principaliter nostro iudicio dependentes uolumus uerum esse quod cupimus, ut appropinquemus ad dominum, a quo nos uidetur futurorum et praesentium distantia separare. audemus ergo adesse, et ideo, inquit, conitimur. cognoscis uerbum uolentis adhuc peruenire, non eius qui peruenerit; affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.