Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec iterum uana et inania sequamur, ne telam araneae texere iudicemur, eo quod peccata nullam perpetuitatis possunt habere substantiam. unde cum uideris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, quae diuturna esse non potest, sed cito diuiditur atque opus eius omne dissoluitur; non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur, sed in uacuo suspenditur. nihil laxum, nihil molle ueruiii Christi militem decet; ecce enim qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt.