Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quibus testimoniis significatur, quod animae perfidorum admoto igne tabescant, ut deponant crassitudinis quendam carnalis humorem. mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis uigorem et uelut iure quodam ita quibusdam infuderat animam inlecebris cupiditatum. expectant igitur nos quaedam sartagines. ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat et deponat omnem duritiam et pinguedinem quandam carnalis aruinae.