Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Aut certe sic — nostrum est enim argumentis quaerere ueritatem, tuum est eligere quid sequaris —: ne peccatum, inquit, cresceret, adbreuiasti dies uitae humanae qua uiuimus in his terris, et tamen, cum maturior in hoc breui cursu istius uitae finis sit peccatorum mortis celeritate, substantia mea tamquam nihil ante te, quia, etsi ad imaginem et similitudinem dei facti sumus, grauat nos tamen in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio, quae non grauaret, si DOS exuere magis ueterem hominem, cum induimus gratiam, quam superuestire mallemus;
minorem enim laborem nobis expoliatus homo uetus quam superuestitus afferret. nam quod expoliamus, abicimus, quod [*]( 1 Symmachus Ps. 38, 6 2 cf. Esai. 40,12 5 cf. cap. 20 6 cf. Sap. 11, 20 (21) 9 *Ps. 119, 5 20 *Ps. 38, 6 21 cf. Gen. 1, 26 23 cf. II Cor. 5, 4 ) [*]( 1 simachus Aft 2 spithamas ABCm2E spitamas CmlDF omaajAaz a spithamen « spitamen fJ quia palmo] palma quidem (quia Bml) BC 3 palma] palma a 7 magnae « 8 quos] quas « quod DF quo] quomodo (t 9 suae] sunt ABml uitae] add. dies OfJb eu AmlB 11 fecit] add. deus av 12 septingentis] quingentis BC ut] et C extra Dml 13 intellegendum] add. est Bav 18 abbreuiasti av 19 cum] con D 21 nihilum EFv 22 nos om. B tamen nos av 23 exueremus Bm?O exueret fJ magis del. C 25 enim] etiam fiav 26 expoliamur AmlBCmlfiv snperuestimur ECftv )
Et requieuit paulisper, ingemescens humanae condicionis aerumnam, quia dixerat: uerumtamen uniuer s a u finit , omnis homo uiuens, et post diapsalma resumpto spiritu ait: quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur; thesaurizat, et ignorat at cui congr egat ea. uide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperauit, postea rationem suae uocis absoluit. temperauitdicendo, quia in imagine dei ambulat homo.