Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Sed forte miretur aliquis, cum dominus dixerit per os Dauid, quod humiliabat in ieiunio animam suam, quomodo ipse Dauid ait in posterioribus: si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. uerum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis.
sapientia mentis sublimis est, sapientia autem carnis non debet inflari. humiliabat ergo in ieiunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret, exaltabat animam propheta per sublimem dei gratiam, quoniam et qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. nec solum superbus retunditur et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intellegendum; sed quia 30 [*](6 *Rom. 12, 19 cf. Ps. 34, 13 10 *Ps. 62, 5-6 15 cf. Luc. 16, 22 23 cf. Ps. 34, 13 21 Ps. 130, 2 27 Luc. 14, 11 ) [*]( 2 amico (i 6 uindictam] add. et av 8 in (om. a) eius ad [ia 13 penetralia] bone (t 15 habraae A habrae B abrae F 17 boria] nobis B 20 humiliabam fJ meam F 21 ait] aut Fml 22 is] ex his (hiis E) fia considera fJa 25 ergo] add. dominus (ia Dauid v 26 castigando Cml 30 primo BC )