Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

moritur autem tibi serpens ille intellegibilis, si tu moriaris peccato et tibi tua peccata moriantur . sic conteritur eius uenenum, si te tua facta conpungant; sic omnis uis eius aboletur, si bonis operibus tegas et fideli confessione temperes crimen admissum. audi, quemadmodum uirtus draconis ipsius conteratur: conterat, inquit, deus satanan sub pedibus uestris. contere primo cor tuum, in quo erat draconis cubile, ut non inueniat ubi possit habitare. contere carnes draconis; carnes eius peccata nostra sunt.