Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ipse serpens potest tibi prodesse, si intellegas, immo si medici praecepta non spernas. imitandum disce quem putas esse fugiendum: estote, inquit, astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. serua caput tuum sicut serpens; etsi laceratus toto corpore fueris, reuiuesces. caput tuum Christus est, quia caput ipse est uiri; si seruaueris fidem, etsi mortuus fueris sicut serpens, et tu resurges. imitare serpentem, qui exteriorem suum exuit, ut renouetur interior; imitare serpentem, qui uenenum suum euomit.