Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Serpens alit uenenum, morsus noxios habet, uulnerat 30 carnem; sed in ipso quoque eius ueneno antidotum repperies, si [*]( 1 cf. II Cor. 5, 21 5 cf. Rom. 8, 32. II Cor. 5, 21 12 *1 Cor. 9, 26-27 ) [*]( 2 captiuitatis Cml 5 suo om. fJ 8 orret ABCml 11 immitatorem B 13 in om. B 17 superflue v 19 erbarum AmlB, add. iuxta B saccos Cmlav 23 et] ut fJ salubris Bml 24 industriam BDm2F requirant BCmlft 26 ipsa C 28 terra om. Bv 30 ant*idotum BF repperiaes A reperias Bml reperies BmWDFav )
ipse serpens potest tibi prodesse, si intellegas, immo si medici praecepta non spernas. imitandum disce quem putas esse fugiendum: estote, inquit, astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. serua caput tuum sicut serpens; etsi laceratus toto corpore fueris, reuiuesces. caput tuum Christus est, quia caput ipse est uiri; si seruaueris fidem, etsi mortuus fueris sicut serpens, et tu resurges. imitare serpentem, qui exteriorem suum exuit, ut renouetur interior; imitare serpentem, qui uenenum suum euomit.
beatus si et tu cogitationes tuas malas euomas et malitiae tuae uenena deponas. celebris sermo est et scriptorum auctoritate robustus serpentem aquis appropinquantem sibilo sibi feminae anguis sponsare concubitus; illam propriae consulentem saluti ea spondere lege petitos coitus sui usus, si serpens uenenum euomat, captumque oboedire iussis, arma deponere et proprii more conuentus caput ori eius inserere atque, ubi calescere coeperit consuetudo, seu naturae quadam uiolentia seu libidinis ardore feminam stringere ora morsusque libidinis osculis premere atque ita caput serpentis abscidi.
Nonne in natura serpentis mysterium fidei recognosces? serpens ille paradisi prior feminam ad culpae adulterium prouocauit. sed ubi uenenum eius effusum est in hunc mundum, suboles illius feminae circumuentionem parentis et fraudem ulta serpentis armis eum suis exuit et caput illius amputauit. quodsi uenena praeualuerint et peccatum in quo est aculeus mortis inrepserit, utere medicorum exemplo, ut tibi serpens uel sero moriatur: conteras eius uenenum corpusque comminuas et admixtum [*]( 6 *Matth. 10,16 9 cf. I Cor. 11, 3 11 cf. II Cor., 4,16 ) [*]( 1 eius om. BmlfJa, exuitur Eml tyriaca fJ 2 non possit nocere fJ 5 quem] quam DF, add. admodum Bml 8 fueris toto corpore fJ reuiuisces CmZfJav 12 euomet BCml beatus] add. eris Bm2C et tu si av 17 iussus Bml etj ac fJav 18 capud D 21 abscindi av 22 misterium A recognoscis DFa 24 soboles ABm2Cftav 25 circumuentione aEmlav fraude aEmlav ulta Em2 multa aEmlav ultra DF 29 et] ut fJ amixtum B ammixtum C admistum v )