Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et me non derelinquas, domine, ne discesseris a me. homines me dereliquerunt, quia sordent illis uulnera mea, quae pietati tuae putaui esse reseranda. illi dicunt: exi a nobis, quia peccator es tu, discede, ne nos polluas. tu autem, domine, curas et non pollueris, adiuuas et non contaminaris, quia deus salutis es, domine, et manus tua non perdere, sed sanare consueuit\'.
Compleuimus psalmum etiam cum eius interpretatione uersiculi, quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent Latini. nam aate responsorium proximum uersiculus est: e t proiecerunt me sicut mortuum abominatum, hoc est illi qui reddebant mihi mala pro bonis. sed tu ne derelinquas me, domine, ne discesseris a me — hoc enim sequitur —, id est:
tu ne aerelinquas, qui mortuum faetentem curare consuesti. denique habemus hoc in euangelio: nam cum uenisset ad monumentum Laząri et dixisset: tollite lapidem, ait Martha: iam faetet, quatriduum enim habet. respondit ei: nonne dixi tibi, quia si credideris uidebis gloriam dei? et clamauit Lazarum et sanus exiuit. credamus ergo et nos, ut de uulneribus nobis adquiramus medicinam salutis et futuram gloriam. [*]( b *Ps. 37, 22 13 \'ueisum illum nusquam alibi reperias nisi in uersione Arabica, ubi legitur in haec uerba: respuerunt me dilectum, quasi mortuum abominandum, et clauis confixerunt corpus meum Maurini 14 *Ps. 37, (ante) 22 16 Ps. 37, 22 19 *Ioh. 11, 38-44 ) [*]( 2 fetebant codd. foetebant a 3 misteria ADF 5 destruxisti B (x s. l.) Cml non derelinquas me v 8 putant a; ct. pag. 180, 9sqq. reseranda BDm2Fb reserenda cet. ap. 9 nos om. a 10 polluaris Fml salutis] add. meae v 15 abhominatum Cmlft 18 ne] non BCfi fetentem codd. foetentem a 19 consueuisti DF 21 fetet ABfi foetet a quatriduanum BCmljt quatiiduanus est enim av 22 nonne] non BFb 25 nobis] nostris {Jav )
in orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrimis exigenda paenitentia est, ut illam gloriam dei uidere mereamur. neque te moueat, quod luctus, dolor, commaceratio corporis grauissimae passiones sunt; etsi grauissimae uidentur, tamen indignae sunt huiusmodi passiones ad superuenturam gloriam, sicut testis est apostolus Paulus.