Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quis est autem qui cotidie moriatur nisi qui mortem domini Iesu m sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur? confirmati autem et multiplicati sunt inimici Dauid in hoc saeculo; sed non m idoneum firmamentum nisi eius, qui confirmatur in Christo. denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt iustum inique; non ergo iustum odium, sed iniustum, cum odissent inique.

Sed uide distantiam. in posterioribus ait: qui oderunt me gratis, hic habet: qui oderunt me inique. sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur, ubi ex sua, inique. homo enim potest uni alicui uulneri non patere — ut puta iniustitiae intemperantiae inpudicitiae —, aliis autem uulneribus patet; in Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicuius potuerit uulnus accipere inmunis a culpa et integer a delicto atque inmaculatus a uitio. sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfiebat patri. hic ergo dicebat se appetitum contra iustitiam, illic contra gratiam.