Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
seruulis erubescam, ut appellem amicos qui meam studuerint facere uoluntatem. ideoque quoniam illi ante in maerore, nunc in consolatione; tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. chaos inter uos magnum est, ut neque illorum ad te gratia nec tua ad illos possit poena transire.\' audis ergo quid dicat Dauid? audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur; si hic emendaueris, illic requiesces. non te dulcia mundi et saeculi huius amoena delectent; graue fel uomere consuerunt. non ille iocunda quaerebat positus in regno, qui eligebat mortem sanctorum quam uitam flagitiosorum.
Inimici, inquit, mei uiuunt et con firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique; qui retr ib uunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam am subsecutus sum iustir tiam. sed quanto ille inlustrior qui cotidie moriebatur, ut populum