Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
amicus dei, propheta dei, rex ab ipso electus deo et unctus in regnum flagellis se spontaneus offerebat nec erubescebat, et tu erubescis ? non ista uerecundia multum tibi opitulabitur, cum ad iudicium dei ueneris, sed pudoris te istius paenitebit, cum in conspectu non solum hominum, sed etiam angelorum et omnium potestatum caelestium constitutus coeperis peccata propria non negare. quomodo excusabis, cum tanta commiseris? plaetendes condicionis infirmitatem, quia nemo sine peccato.
respondebitur tibi: debuisti ergo agere paenitentiam; dederam remedium, cur refutasti ?\' subtexes pudorem, quod honores tuos erubueris. dicet: \'si tu erubuisti me coram amicis tuis, et ego te erubescam coram [*](1 cf. II Reg. 24, 12-14 9 *Hebr. 12, 6 19 cf. Iac. 2, 23. Sap. 7, 27 2) cf. Matth. 10, 33 ) [*]( 1 sustineant Cml non lego Cm2 dauid sanctum fJ 2 ei om. av conditionibus codd. av 4 est om. fJ 5 fuga B 1 est scripsi et coid. ar 12 cognoscis (ex — as) B et ignoscis ft 13.pluribus F 16 deposcat Cml 17 putas DF ibi A ne F 18 nec [t deflexisse fiav 20 nec] et non F 21 non] ne BC nec fJ multum ista uerecundia av 25 praetendis BCmlfi 23 conditionis codd. av 27 ergo om. (i 28 dicam et BCml dicet et Cm2 23 tuis] meis fJ erubescam te fJ ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenif. ) [*]( 12 )