Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quemadmodum in carne positi non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum ? peccatum est quippe secundum carnem ambulare,*quia luxui et uoluptatibus et lasciuiis et carnis cupiditatibus uiuit, qui secundum carnis sapientiam conuersatur; sapientia enim carnis inimica est deo, unde qui in carne sunt deo placere non possunt. ideoque peccatum damnat de peccato, qui se a carnis uitiis ableuando secundum spiritum uiuit totus deo deditus et caelestibus intentus oraculis, propter quod Christus aduenit, ut non suam, id est carnis, sed dei faceret uoluntatem. si quis ergo illum sequatur, ut faciat quae placent deo et carnis suae comprimat appetentiam, imitator est Christi.