Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
consuetudo autem elocutionis in scripturis diuinis huiusmodi reppentur. sic enim et alibi: dum conuerteret dominus captiuitatem Sion, facti sumus sicut consolati , quamquam sanctus non in ostensione uerborum, sed in uirtute spiritus probari se uelit. sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consueuit.