Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
tamen, etsi moueatur ut homo, paratum ad flagella se dicit, ut uel supplicio soluat errorem. etsi cessent flagella domini, se tamen dolore proprio memorat flagellari, ut non inueniat culpa quod damnet, quam bona confessio praeuenerit. hoc est ergo quod ait: e t dum commouentur pedes mei, in me magna locuti sunt, eo quod tam prompti sunt ad insultationis ludibria, ut in commotione pedum meorum paratam habuerint magniloquentiam. uel certe sic: dum commouentur pedes mei, putantes quod caderem, superba iam et magniloqua sunt locuti.