Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ad eius similitudinem atque imaginem iustus suae uitae cupiens instituta formare accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus et non aperit os suum, ut illum imitetur, qui sicut agnus ad uictimam ductus est et non aperit os suum et, cum posset habere quod referat, magis uult silere quam dicere.
ipse enim dominus Iesus uere cum accusaretur tacebat et cum percuteretur non repercutiebat. denique percussus respondit: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? uide quemadmodum quasi uere infirmus et quasi is, qui se uindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu. ita ergo et tu, si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis, ne redarguendi uicissitudine commotionem tuam prodas; melius est enim dissimulare iniuriam quam, cum redarguis, uindicare.