Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ut scias de Christo magis intellegendum, addidit: et lumen oculorum meorum non est mecum. quod est uerum lumen omnium nisi Christus, de quo Iohannes dicit: erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia ipse est qui inluminat et corporis oculos et mentis obtutum? rogemus ergo, ut semper nobis suum lumen infundat et semper nobiscum sit, sicut erat cum Dauid. et ideo audebat dicere: quoniam apud

te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lum e n. ille certe quasi propheta magnum uiderat lumen; nobis lucerna eius luceat, ne possimus errare, et lucerna uerbum est, sicut uerum lumen est uerbum quod totum inluminat mundum. denique lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, [*](3 cf. Matth. 8, 24-25 5 IV Reg. 2,14 8 *Hier. 17,14 .16 10 cf. Cant. 3, 5 lõ *Ps. 37,11 18 *Ioh. 1,.9 22 Ps. 35,10 27 *Ps. 118,105 ) [*]( 2 esse-3putabat om. /3 3 exitant B 4 eliseus Ci £ (u) 6 eliae CmlE(v) helye F quo] quod {Jav 7 hyeremias B yeremias C ieremias {J, add. eum v ut om. {J 8 saluum me fac] salua me Bfia 9 sequens om. v 11 ierusalem Bfi iherusalem C 17 quod] qui BCml quis p Christus] add. Iesus (iav 17 et pag. 169,2 ioannes Bav 22 aput BmlDF 23 te om. Eml, add. est fiav 24 uiderit {J )

169
et lucernam illam etiam propheta quaerebat, non lanternam, sed lucernam. lucernam Iohannes inuenit et demonstrauit, cum lanterna, persecutor aduenit et demonstrauit; lanterna enim clausum habet, non liberum lumen.