Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Addidit etiam hoc propheta, quia, cum cor suum conturbatum sit, deseruerit se fortitudo sua. magnum periculum, si cor exagitetur, quo credimus ad iustitiam. sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum, si dolor sentitur et sensus eius exprimitur, remedium salutis ostenditur — dolere enim tolerabilius est quam non dolere; aliud enim uiuificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit —, ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.