Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus — quod est summum nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est sapientia ? — ego non cognoui, id est non adquieui, non his consensi et meae sententiam cogitationis adiunxi. unde et alibi: non cognoui uerbum nequam et declinantes a me malignos non cognoscebam. denique cum omnia nouerit Christus, peccatum non cognouit; cognoscit enim quae sua sunt, id est quae uirtutum sunt, non quae flagitiorum.

ideoque scriptura tibi dicit: cognouit dominus qui sunt ipsius, iniquis autem dicit: discedite a me, quia non noui uos, et per Hieremiam locutus est dicens: sicut agnus ductus sum ad immolandum et nesciui. quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat ? sed nesciui, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum, nolo scire quae sanguinis sunt; denique non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus.

deleo iniquitates eorum et memor non sum, nolo scire quae remissurus adueni. non cognoui ligna quae ardeant nec quae in aceruo lignorum sunt posita uel stipulam uel faenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat. illa uolo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant.

illa uolo scire quae supra [*]( 2 *Ps. 73,3-6 11 *Ps. 100,3—4 12 *Ps. 100, 4 13 cf. II Cor. 5,21 16 *II Tim. 2, 19 17 *Luc. 13, 27 18 *Hier. 11, 19 20 cf. Ps. 55, 6 21 Ps. 15, 4 23 cf. Esai. 43, 25 24 cf. I Cor. 3,12 ) [*]( 1 credendum ABmlfi 3 oderunt Cmlft 6 consciderunt av (conciderunt etiam B teste b) 7 inquid C 8 quid flav 10 non post est om. a sententiae C 11 alibi] alibens B, add. habes fJav, ef. pag. 176,21 16 tibi om. fia 17 hyeremiam B y(i-)heremiam CDF ieremiam E (v) 18 sum] est B 20 inquid B 23 et: deleo Bav eorum om. BCfiab 25 alt. uel] ne ut BC nec {t fenum ABfiv foenum a ut om. BC 26 consummat B ) [*]( 11* )

164
fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur, non quae in uia, ubi ua diripiant transeuntes. illa uolo scire quae uitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non quae in fasce collecta ad incendium praeparantur; id est: non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. non ergo societas alicuius rei, sed societas criminosa in culpa est.

Qua ratione autem non cognouit in infructuosis et fragilibus gloriantes ? quia malis operibus et iniquitatis suae securibus euertunt animae fidelis ingressus et crudelibus factis findunt piae mentis uestibula, ne per ea possit Christus intrare. debet autem unusquisque portas suas et ianuas custodire, ut, cum uenerit Christus et pulsauerit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt:

tollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales. uere principes qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. simile quoque illud est Salomonis: si spiritus habentis potestatem ascenderit aduersum te, locum tuum non relinquas, quia cura mitigabit delicta magna. diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit ini-