Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
His itaque animae inlusionibus fatigatus incuruauerat et humiliauerat se nimis sanctus Dauid, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput eius, ut diximus, locum daret aut [*]( 1 cf. Luc. 12,35 4 cf. I Cor. 6,15 5 *Hiob 40,11 8 cf. Matth. 15,19 I Cor. 6,18 15 cf. Ps. 37, 8 18 *Ps. 72, 21 19 cf. II Cor. 12, C—1G 22 *II Cor. 4, 16 25 cf. Ps. 37. 7 26 cf. Ps. 37, 5 et cap. 31 ) [*]( 1 praecepit 0 3 sunt v commotiones libidinis DF exitantur B 6 uiris fJ semina sunt] seminans (i 8 adulterum A fornicationes scripsi fornicationis codd. fornicationem av 10 in del. Cm2, om. av defluit aFml difftiit Fm2 12 soboli codd. av 13 illae] inde {lav 14 hiis E cohitus BC 15 LXX* A LXX DEa 16 afflictis aliquibus a 17 eius] eorum in ras. C uirtutem (çm. que) a 19 non om. Bml amae Bml 21 est om. BC 22 ualidos 0a 25 hiis E 26 nimis cm. fJ 27 super C daret om. ВCmĮ )
inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus — quod est summum nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est sapientia ? — ego non cognoui, id est non adquieui, non his consensi et meae sententiam cogitationis adiunxi. unde et alibi: non cognoui uerbum nequam et declinantes a me malignos non cognoscebam. denique cum omnia nouerit Christus, peccatum non cognouit; cognoscit enim quae sua sunt, id est quae uirtutum sunt, non quae flagitiorum.
ideoque scriptura tibi dicit: cognouit dominus qui sunt ipsius, iniquis autem dicit: discedite a me, quia non noui uos, et per Hieremiam locutus est dicens: sicut agnus ductus sum ad immolandum et nesciui. quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat ? sed nesciui, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum, nolo scire quae sanguinis sunt; denique non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus.