Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui contristatur ergo cx domino Iesu Christo ipse laetificat Christum et ipse laetificatur a Christo. ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus. curuemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseuerantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris, sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. quas ille suscipiebat pro seruulis suis, nos subeamus pro domino.
hic ergo finis, ut adimpleam, inquit , quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia, cuius sum factus minister. uidemus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscipimus, ut non solum pro nobis, sed etiam pro ecclesia domini sustinere fortiter passiones. corporis debeamus. Dauid autem addidit et animae pas- Mones.
Denique ipse ait: quoniam anima mea completa est inlusionibus et non est sanitas in carne mea. incuruatus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. et ante te omne desiderium meum et gemitus meus non est ab s conditus a te. cor meum conturbatum est et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. aduertimus igitur laborem animae maiorem esse quam carnis.