Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Inuenit ergo perpetuae salutis remedium etiam sanctus propheta Dauid, qui faetere sibi animae suae uulnera fatebatur et a facie insipientiae. suae conputruisse sibi cicatrices proprias loquebatur. sed est et insipientia, quae per stultitiam praedicationis dedentibus salutem afferat. refugit ergo propheta euangelieo iam spiritu
sapientiam istius mundi qua non cognoscitur deus, quae tegit sua uulnera, non reuelat ad dominum melior igitur insipientia quae oculos habet, ut uideat ulcera sua, quam sapientia quae non habet. et ideo insipientiae suae obtutu ammonitus spiritali tantus rex afflictum se miseriis protestatur, ut remedium possit paenitentiae repperire, quod ludas , aui agrum de iniquitatis mercede possedit, repperire non potuit.
Miseriis, inquit, rt t t lie t use t curuatus sum usque ad finem, tota die contristatus ingr e dieh ar. usque in quem finem se dicit esse curuatum: utrum legitimum in finem paenitentiae aut amplius, ut mystice intellegamus, usque ad Christum qui finis est legis, qui se passus est lapidari, passus est corpus suum mortuum uulnerari ?
sed nullum faetorem paenitentiae, sed odorem gratiae uulnera illa redolebant. denique non tabes mortis de uulnere eius, sicut hominum ceterorum, sed fons uitae scaturiuit aeternae, ut scriptura nos edocet dicens : et s aliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. exiliuit ergo de uulnere aqua, ut nos biberemus salutem; bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. uide singula. miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines qui erant in miseriis constituti. nemo miserum eum qui sit iustus appellet, quia ipse dixit: uos nemo faciet [*](2 cf. Ps. 37,6 4 sq.] cf. I Cor. 1,21 11 cf. Act. 1,18 13 *Ps. 37,7 17 cf. Rom. 10,4. loh. 10, 31 sqq. 19, 34 20 cf. Ioh. 19,34 21 *Esai. 12, 3 24 Ps. 74, 9 27 *Esai. 33, 1 ) [*]( 1 etiam exp.Bm2 2 fetere codd. foetereo 3 cacatrices B 6 sapientie Bml recognosciturfJ quae] qua v te*git B 9 monitus tl 11 reperire Bm2C(iav 12 reperireCaau 14 ad] in ftav(Uulg.) 15 se dicit-16 finem om.{ia 16 aut] ut Bfia ut] et BCmlfia mistice Aft intelligasa 171egis estv lapidari] uerberari v (cf. Ioh.10, 31-32) 18 uulnerariJ lapidari v feto- rem codd. foetorem a 19 sed om. v odorem] add. uero omnem v 20 de om. BC 21 aeternae] add. uulnere Bml 22 saluatoris fiav 23 exiluit B 25 miseriis] misteriis plena fJ 27 appellat (i )