Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo erat Christo qui eius nuntiabat aduentum. etenim filius hominis, qui descendit de caelo, ipse est et qui ascendit in caelum, ut impleret omnia. sed quia qualis caelestis, tales et caelestes, et ille ascendit in caelum qui terrena deponens consepelitur in Christo, ut cum Christo resurgat a morte peccati ad nouitatem uitae hereditatisque consortium, ut fiat, sicut scriptum est, dei heres, Christi coheres.

Uera ergo medicina est gerere paenitentiam, quae tunc legitime praedicata est quando medicus uenit e caelo, qui non exasperaret uulnera, sed sanaret. bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus, cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnauit peccatum i n carne.