Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ergo erat Christo qui eius nuntiabat aduentum. etenim filius hominis, qui descendit de caelo, ipse est et qui ascendit in caelum, ut impleret omnia. sed quia qualis caelestis, tales et caelestes, et ille ascendit in caelum qui terrena deponens consepelitur in Christo, ut cum Christo resurgat a morte peccati ad nouitatem uitae hereditatisque consortium, ut fiat, sicut scriptum est, dei heres, Christi coheres.