Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. denique Aegyptum auaritia onerabat, pecunia uexabat mercatus Aethiopum, sicut scriptum est: laborauitAegyptus et mercatus Aethiopum, et Sabaim uiri excelsi ad te transibunt. laborauit Aegyptus, antequam cognosceret ueritatem, sed iam non laborat, postquam transiuit ad Christum. secuntur uolentes Sabaei uiri qui ante fugiebant, quia tenent eos uincula caritatis, quae adamante fortiora sunt. pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: omne caput in dolore et omne cor in maestitia. a
pedibus usque ad caput non est uulnus neque cicatrix neque plaga cum feruore . feruet enim iniquitas, cum dominatur super caput nostrum sese extollens et locum occupans, ne eum Christus magister teneat paenitentiae. non mediocrem uim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui uenturus est secundum opera satanae in omni uirtute et signis et prodigiis [*]( 2 cf. Col. 2,19 4 1 Cor. 11,3 7 cf. Zach. 5, 7 8 Ps. 2, 3 11 *Matth. 11, 28 14 *Esai. 45,14 19 *Esai. 1, 6-6 26 *II Thess. 2, 9-10 ) [*]( 1 obruit (5 2 capud D 3 est — 4 Christus om. fJ 6 quia] add. et Fml 7 quando] add. nos av 8 dirumpamus Afiav 9 proiciamus fiav (Uulg.) 10 nostrae mentis fiav 12 reficiam uos fJ egiptum A 13 peccunia BC pecuniae (uel euexabat) /5 ethiopum A (u in ras.) C aethiopes BfJ(av) 14 labor aegypti fJa pr. et om. A/J, 15 sabbain (in in ras.) B sabain C sabaym įł 17 uolentes om. (i sabbei AB sabei Cfi 19 esaye B ysaiae CDF 23 capud D 24 nec Fml 27 sathanae aDF )
Merito ergo sub iniquitatibus posito sibi et, quod peius est, suis computuisse et computruisse dicit cicatrices suas a facie itnsipieråÜle suae, quia leuantem onera iniquitatum tardius remedium sequebatur. tamen et Iob sancto, qui saniem radebat suorum ulcerum perfusus ulceribus a pedibus usque ad caput, sanitas est refusa et Lazarus pauper, qui iacebat ad ianuas diuitis lambentibus ulcera eius canibus, de cicatricum suarum faetore sublatus ab angelis in Abrahae sinu est collocatus. est ergo in sancto Dauid spes et remedium sanitatis, quia non unguentum redolent, sed faetorem suorum uulnera peccatorum et quia affligitur his atque curuatur et non delectatur.