Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aut uide ne hoc sit caput, de quo ait apostolus, quia non tenet illud mente carnis inflatus. hoc autem caput Christus est, quia omnis uiri caput Christus. hoc est caput, quod per conpaginationes et conligationes totius plebis crescit in incrementum dei, quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit. ergo quando ingrauant nostra peccata et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, disrumpamus uincula . eorum et abiciamus a nobis iugum-ipsorura, ut possimus oculos mentis nostrae adtollere et audire dicentem:

uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. denique Aegyptum auaritia onerabat, pecunia uexabat mercatus Aethiopum, sicut scriptum est: laborauitAegyptus et mercatus Aethiopum, et Sabaim uiri excelsi ad te transibunt. laborauit Aegyptus, antequam cognosceret ueritatem, sed iam non laborat, postquam transiuit ad Christum. secuntur uolentes Sabaei uiri qui ante fugiebant, quia tenent eos uincula caritatis, quae adamante fortiora sunt. pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: omne caput in dolore et omne cor in maestitia. a