Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sunt ergo et ossa, quibus caritatis quaedam compago formatur. unde et Adam dixit de consorte caritatis et coherede gratiae uitae: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea, quod apostolus interpretatus ait: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Christi autem et ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet, cum bonus quisque in ipso coniugio non carnis, sed uirtutis decore teneatur et mores diligat in uxore, non usus? denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum uirtutem interiorem: non est abscon d itum os meum [*]( 7 cf. Ps. 65,7 9 cf. I Cor. 5,5 11 cf. II Cor. 12,10 12 Ps. 37,4 16 cf. I Cor. 9,27 18 *Hiob 27,3 21 *Geri. 2,23 23 Eph. 5, 32 29 *Ps. 138,15 ) [*]( 2 tuus] meus fJav (tuus etiam psalt. Sangerm. et Corbeiense) 3 iustorum om. B 4 contemnebatur Am2 5 sese DF a populo] apto (= apostolo) B 13 a facie — 22 carne mea om. {J 15 laborabat BC 18 narres Cml diuinis Cml 21 quoherede B 23 interpretans BC 25 et om. DFml 26 esse] estfJ contagio DmlE 29 interiorem] omnipotentem BCmlfi )
Ergo non est pax animae uirtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt et offundunt se mentibus nostris. et hoc bene interpretatus est gentium doctor electus in epistula secunda. ad Corinthios dicens: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus afflicti; foris pugnae, intus timores.