Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua, sed etiam ipsam carnem tuam pro iustitia, qua nulla potest locupletior esse possessio — possessio enim pretiosa homo [*](2 cf. Lea. 16,10 3 cf. II Cor. 11,14 8 cf. Gen. 12, 4. Gal. 3, 6—8 10 cf. Hebr. 11, 26 11 cf. Ios. 2 20 *Prou. 13, 8 23 *Ps. 111, 9 ) [*]( 2 hyrcum fJ deserto fJ 3 affertor C tranfigurat F 5 habundant a 6 instruimus B alt. esse om. BC 7 praeferatur BmlCm2 8 habraam A abraam B 10 pretium om. A animae suae pretium fJav 11 loquar BCfiav rahab C(v) Rhaab a 13 periculo fJa 16 bellatorum F 18 .19 utrumque Iesum] deumF 22 peccunia C 25 aeternum] saeculum saeculi £ at\\ cf.Expos. ps. 118, tractat. 8, cap. 22 26 non solum om. a 27 iustitia] add. contempne Bm2 quia BC 28 esse locupletior fJ )
scriptum est enim: et uolet tibi unicornuus seruire. seruit enim qui non ex uoluntate sua quod optat exequitur, sed ex necessitate mandatis imperialibus inuitus obtemperat. uide altitudinem Christi, qui retorsit in diabolum malitiae suae pretium. ille nos cogit quod odio habemus hoc facere; non enim quod uolo hoc ago, ut apostolus dixit, sed quod odi illud facio. retorsit in illum dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod uult, sed quod odit hoc faciat; denique animam quam uult expugnare custodit.