Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uerbo enim dei omnia reuelantur, in cuius conspectu nuda et aperta sunt omnia. anima ipsa diuiditur, medullae interiores cogitationesque manifestae sunt, necullapostremo est creatura, ut scriptura dicit, quae se a cognitione eius abscondat. ergo uendamus omnia, ut uerbum emamus, ipsum in nostris uisceribus recondamus.
Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus uile iudicat pro salute? parum dixi \'pro salute\'; parum esse et pro errore testatur.