Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ecclesia Christianorum calicem irae exinanire non nouit, sed exinaniuit unguentum, propter quam se Christus exinaniuit, ut ubique fragraret. de manu domini hoc munus accepit, poculum autem mortis ignorat. duos calices lego, unum mortis, alterum uitae. mortis calicem suo Christus exinaniuit in sanguine et nouum calicem ministrauit, ut dicamus: calicem salutaris accipiam, noui calicem testamenti, qui in remissionem effunditur peccatorum . effunditur hic calix et faex eius non inuenitur, quia mundat omne delictum.
Diximus quemadmodum in ulciscendo inflectat dominus commotionem suam; dicamus quemadmodum in remunerando praeueniat nostram precationem et doceamus exemplo. audi illum ex duobus latronem dicentem domino: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. respondit dominus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. ille adhuc rogabat, ut meminisset sui cum uenisset in regnum, et dominus iam regnum caeleste tribuebat. quam uelox misericordia! tardius uotum precantis quam remunerantis est praemium.