Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec fefellit sanctum Dauid fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam diuinae miserationis emeruit. nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire, sed ad horam prandii libenter indulsit et, ut uerbo scripturae utar, habuit paenitentiam super malitiam . uide quomodo te scriptura hortatur, ut et tu paenitentiam non refugias, si sequaris deum quem sequi debes.

bene addidit super malitiam\', quia uidetur omnis dura esse uindicta. ideo et dies iudicii dies dicitur mala, de qua beatus est qui per deum liberatur, ut scriptum est: in die mala liberabit eum dominus. et dixit, inquit, angelo dominus, ut sibi parceret. uide autem quia, quando uult dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. et uidit Dauid ferientem angelum et dixit: ecce ego sum. ego peceaui et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat manus tua in me et in domo patris mei.