Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
fuerunt, inquit, mihi 1acrimae meae panis. si lacrimae panes, habes ex peccato iniquitatis cibum conuersionis secundum illud quod legis in euangelio, quoniam cui plus dimittitur plus diligit. unde saepe uidemus aliquos, qui ante neglegentes fuerint christiani, peccato aliquo
commisso fieri diligentiores et ex illo per paenitentiam euadere solere perfectos. sicut igitur ex peccato conuersio, ita remedium de ueneno. audi hoc remedium: iustus in principio [*](6 Luc. 15, 24 10 cf. Matth. 2, 18 14 cf. Ps. 105, 47 cf. Luc. lo, 32 18 *Prou. 5, 15 19 *Ps. 101, 10 21 *Ps. 41, 4 22 cf. I Ioh. 3, 4 24 cf. Luc. 7, 47 28 *Prou. 18,17 ) [*]( 3 ipsa] add. pro te C peccata tua Cft 4 facile non fiav amittat B ammittat fl 5 des*isti B 6 fletu se mereatur B dicatur fJ 9 amisit B 10 aduentu CfJ 11 Iesu] domini [i paruuli Bm2C 12 interficerentur BC ut] et fJ, om. BC et om. a 13 se oni. av 17 iordanis lacrimarum ji 19 meum] add. cum B 21 inquid C 22 pr. panes CmSfiav, cf. Expos. ps.118, tractat. 17, cap. 34 23 legitur fJ 25 fuerant Cv fiierunt fia )
Sed iam psalmum adoriamur, ut ipse nos doceat, quemadmodum agenda paenitentia sit. itaque sic incipit:
Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. qui paenitentiam agit, paratus esse debet ad obprobria perferenda iniuriasque subeundas nec commoueri, si quis ei peccati sui crimen obiciat. cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem ? quodsi ab homine argui timere non debet, quanto magis a domino deo suo, cui omnes etiam in his quae sunt occulta peccamus, cum praesertim condemnatio praesentium absolutio futurorum sit; qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur.