Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Iudaeorum, quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent. et ideo non admisit consolationem occisis paruulis ab Herode, quia nec in aduentum Iesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et paruulos interficerent, ut inter eos et filius uirginis necaretur. ergo ecclesia domini in Iudaeis consolari se noluit, quia non sunt, in christianis autem, qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet, quoniam coeperunt esse qui non erant.